
Hippocratic Oath - Latin (from MSS Neapolitanus VIII D 25 fol 84, 1380 A.D.)
Iuro per Apollinem medicum et Sanitiam et Remediatiam et deos universos
et universas, scitores faciens, perficiam secundem possibilitatem et actionem
et iudicium meum iuramentum hoc et conscriptionem istam. eum qui docuit
me artem hanc introducere inter meos, et communicare in vita, et in quo
indiget dationem facere, et genus quod ab ipso fratribus aequale iudicare
eligam. et docebo artem hanc eos qui indigent discere absque pretio et
conscriptione, et delusione et intemperantia et de reliqua universa disciplina
traditionem facer filiis meis et eius qui me docuit et edoctis et temperatis
et iuratis legi medicinali, alii autem nulli. dietationibusque utar omnibus
iuvamento laborantium secundum possibilitatem et iudicum meum, et de incusatione
et iniustitia prohibebor. neque dabo ulli farmacum rogatus mortale, neque
narrabo consilium tale. similiter autem neque mulieri pessarium corruptivum
dabo. pure vero et sancte servabo vitam meam et artem meam. non incidam
autem neque lapidatatem patientes, sed dimattam hoc opus hominibus huius
operationis. ad domos autem ad quotcumque ivero, ibo ad utilitatem eorum
qui laborant, absque omni iniustitia spontanea et corruptive alia, et venereorum
operum in mulieribus corporibus liberorum et servorum. ea vero quae in
cura videro aut audivero, vel etiam absqua cura de vitis hominum, quae
non sit conveniens loqui extra, tacebo, ceu neque videre ea putans. iuramentum
itaque meum et conscriptionem hanc qui perfectum facit et non confringit
erit diligibilis ut augeatur et in vita et arte honorandus ab omnibus hominibus
insempiterno tempore, transgredienti autem et deieranti contraria horum.
Source: W.H.S. Jones, The Doctor's Oath. ( Cambridge: Cambridge UP, 1924), 37, 38.